Liber Paralipomenon Secundus*

Caput 3: Versus 12

Tangebant parietem.Duos aeque parietes alis suis tangunt, quia Judaeos et gentiles secum habent coelestis aulae possessores: non quod ibi sit localis distinctio inter utrumque populum, sed quia major est festivitas internae beatitudinis de consortio adunatae in Deo fraternitatis. Extendunt ergo ad utrumque parietem alas: quia laetantes in coelesti patria justos utriusque populi ad laudem excitant Creatoris. Alas tectas auro ad oraculi parietes extendunt, sicut habent facies versas ad exteriorem domum: quia angeli sicut suam innocentiam conservant, sic de sanctorum beatitudine gaudent, ut eis quos adhuc in terris conspiciunt, opem ferant donec illos ad coelestem patriam introducant.Omnes enim sunt administratorii spiritus in ministerium missi, propter eos qui haereditatem capiunt salutisHebr. 1.. Alis exterioribus iste unum parietem, ille alterum contingit: quia Vetus Testamentum antiquo populo scripto novum nobis qui post incarnationem Domini ad fidem venimus, et secundo parieti, id est, septentrionali recte comparamur, qui post frigora et tenebras idololatriae lucem veritatis cognovimus.Ala ejus.Extendunt alas ad invicem super arcam, cum ad laudem Salvatoris referunt omne bonum quod acceperant. Extendunt alteras alas ad parietes oraculi, cum sanctos secum videre laetantur, eosque velut alarum summitatibus tangunt, quos imitatores suae puritatis in hac vita fuisse exsultant.Et facies eorum versae.Quia nostri gratia qui adhuc foris stamus, sed spe salvi facti sumus, divini libri sunt conditi, quorum scriptores jam cum Domino regnantes, nostrae salutis curam gerunt, et pro nobis interpellant apud Deum.
(* Traductions européennes)